Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 37

Precedente Successiva

animalia generat, non ab alia instructus anima. Ergo non
est organum, ut alij putant, nisi solius Dei, sicut et omnes formae.
Item in 4. Meteor. [Aristoteles] ait,

excreta caliditas in putrefactione componit et
architectatur corpora animata

. Componere autem corpus, liquido
constat esse animae opus inhabitaturae, et alibi ( de partib.animal. ait:)

In omnium semine esse calorem foecundum, proportione respondentem
elemento stellarum

. Idem dixit Alb. calor non est anima, sed aliquid
animae, et ideo animat. Patet ergo calorem producere animalia, et
non ex materiae gremio, sed ex materia attenuata et calore constitui
animam. Cernimus quoque ranas ex aqua crassa, viscosa in calidum
pulverem aestate cadente, facta cortice ac spiritali tenuitate intra ipsum
produci. Saepe quoque vidi crines equinos in aqua pluviali tepida
animari fierique anguiculos. Nam dum mollificantur ab humore
et calore imbibito, cum sint perforati, humor intus attenuatur
spiritusque fit. Quin et fila et funiculos lineos intra tepentes aquas
in insecta animalia transire vidimus non semel. Vere ergo omnia animae
sunt plena; quoniam omnibus inest calor. Quod autem mirabilius
est, non modo ex blando calore, sed etiam robustissimo vivificari
pyraustas in fornacibus cypriis Plinius observavit; qui quidem solido
cortice gracilique ambiuntur fuso ex liquore induratoque extracti.
Ubi etiam patet eundem calorem solis et ignis: ut alibi ostendimus
omnem ignem a sole derivari, contra Peripateticos . Vitam esse
nativi caloris (ergo animae) permanentiam, dixit Aristotel. Et a calore
demortua animalia reviviscere palam est. Igitur quoniam ex nihilo
non fit anima, nec ex anima mundi, aut ex Colcodea , ut in Metaph.docuimus; semper autem a calore generari videtur, ut August.
Ambr. et alij contestantur: In glacie enim et nive animalia
non oriuntur, necessario affirmandum videtur, calorem eius causam
agentem esse, ipsamque flatum.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche